- HUMERI
- HUMERIan ἀπὸ τῶ ὤμων, quae vox Graecis idem notat; an ab armis, qui idem in quadrupedibus, quod Humeri in homine; an ab humo, quod sicut humus, ita et Humeri, oneri ferendo facti sint? Certe hac inprimis parte onera optime sedent. Unde Humero Messiae principatus adesse dicitur, Esai. d. l. et perditam ovem repertam humeris ad gregem reportat in Evangelio Pastor fidus; et humeris praecipue nitebantur olim seminae principes vide infra ut et ubi de Innitendi more; et ex incendio Troiae patrem in humeror sublatum eripuit Aeneas; et sequiori aevo humeris militum impositi novi Principes: et humeris proximorum defunctos efferre, mos priscus: Imo et naves transferri, ut de Aethipibus legas, apud Plin. l. 5. c. 9. de Argonautis, apud Iustin. l. 32. c. 3. etc. Quo pertinet vet. Inscr. Herod. memorata, ubi de Sesostra Aegypti Rege l. 2. c. 106. Visuntur, ait, circa Ioniam duae huius viri figurae e petris incisae: una quidem quâ ex Epheso in Phoceam itur, altera vero quâ ex Sardibus Smyrnam versus. In quarum utraque inseulptus est vir magnitudine quidnûm palmorum dextrâ sinistrâ speculumtenens: arcus ceteramque itemarmaturam et Aegyptiacam et Aethiopicam gestans: et ex altero alterum humerum euntes Inscriptio sacris literis Aegyptiis est quae Graece sic habet, ΕΓΩ ΤΗΝ ΔΕ ΓΗΝ ΧΩΡΗΝ ΩΜΟΙΣΙ ΤΟΙΣΙ ΕΜΟΙΣΙ ΕΚ ΤΗΣΑΜΗΝ, EGO REGIONEM HANC MEIS HUMERIS OBTINUI. Lati tributi, apud proin Heroibus Poetas Homer. passim. Il. ψ.Πνοιῇ τ᾿ Εὐμήλοιο μετάφρενον, εὐρέε τ᾿ ὤμωΘἐρμετ᾿.Virg. Aen. l. 2. v. 721.—— latos humeros subiectaque collaVeste super, fulvique insternor pelle leonis.Idem l. 11. v. 679.Cui pellis latos humeros erepta iuvencoPugnatori operit:Eosdem ingentes in Amyco fingit Val. Flace. Argon. l. 6. ferreos commendat Antipater Epigr. εἰς ἀγῶνας: in his enim praecipuum hominis robur. Unde Humeri pro extremo conatu et contentione summa. Virg. l. 9. de Pandaro, v. 724.Portam vi multa converso cardine torquetObnixus latis humeris, —Claud. Bello Gildon. Carm. 15. v. 114.Ast ego, quae terras humeris, Pontumque subegi etc.Exserebant dextrum vett. Rom. una cum brachio, ut ex statuis nummisque liquet, iis praecipue in quibus Adlocutiones, Congiaria, Restitutiones provinciarum, quae plutimae in Hadriani numismatis, repraesentantur. Et quidem, in quibusdam iisque paucioribus superior tantum humeri intecta visitur, reliqui omnes totum cum brachio humerum et bonam scapularum partem exsertam ostendunt. Quo modo pars Togae delapsa, et brachio subiecta, cadensque in pectus sinum efficieba.t Vide Octav. Ferrar. de Re Vest. l. I. c. 29. ut et in voce Toga, item infra Praetor. Similiter Graeci Philosophi, Cynici inprimis, pallium sic gestabant, ut dextro brachio subiectum in laevum humerum reiceretur, exserto humero dextro et plerumque nudo, utpote tunicae damnato usu. Quare S. Cyptian. Cynicorum notat exserti ac seminudi pectoris inverecundam iactantiam. Sed et servi, quod dextra liberior atque expeditior esset, exomidem gestâunt ἑτερομάχαλον, h. e. vestem strictam et angustam, ex qua humeri exsererentur et nudi conspicerentut, ut vidimus supra, in voce Exomis: de Diaconis in Eccl. Rom. vide infra in voce Orarium it. Stola: de Militibus mediis vide in voce Nodus. Porro apud Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 489. dominae.Disponit crinem laceratis ipsa capillisNuda humero Psecas infelix.Nempe ut ad poenam parata esset, si qua in parte peccasset ista capillorum ornatrix, qua de re hîc passim, ubi de Captllis, Coma, ut et in voce Ornatrix. Nec enim ulla olim, hodieque pars humani corporis frequentius subiecta plagis suppliciisque, ut inter alia videre est in verbo Catomidiari, item ubi de Scapulis, Tergo etc. Eodem habitu, ad amarae aquae haustum condemnatam mulierem adulterii suspectam, coram Iudicibus comparere solitam, infra dicemus. Ut alia quaedam addam, ad splendoris et dignitatis ostentationem faciebat, famulantium humeris inniti. De Ner. Claud. Suet. c. 43. Cum post epulas triclinio egrederetur innixus humeris familiarium. De femina illustri Hier. Ep. 22. Vocem ex industria, quasi confectam ieiuniis ne tenues, et deficientis imitata gressum humeris ne innitaris alterius. Eosdem, velut in quibus non minima pars pulchritudinis ac maiestatis humanae, iuxta illud Virg. Aen. l. 1. v. 593.Os humerosque Deo similis ——osculo quoque dignos habitos legimus. Sic enim Gemes Othomannus ad Alex. VI. Pontif. Rom. missus a Rhodiensium militum Magistro, non pedes istius pro more, sed humerum osculatus est, apud Zuinger. Theat. Vitae Hum. p. 252. De ritu comam in humeros spargedi, vide supra in voce Apochymae, de more ex illis enses suspendi, in illis fibula vestes apertas nectendi, aliisque huc p€rtinentibus, suo loco: ubi de ritu Pontificis inaugurandi humeris librum Evangeliorum imponendi infra, ubi de Pontificalibus cerimoniis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.